monumenta.ch > Plinius > sectio 65

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 65
{VIII} nam Falerno contermina Statana ad principatum venere non dubie palamque fecere sua quibusque terris tempora esse, suos rerum proventus occasusque. iuncta iis praeponi solebant Calena et quae in vineis arbustique nascuntur Fundana et alia ex vicinia urbis, Veliterna, Privernatia. nam quod Signia nascitur, austeritate nimia continendae utile alvo, inter medicamina numeratur.